Venit ergo Moyses, et narravit plebi judicia Domini, et dixerunt omnes una voce. Omnia, quae locutus est Dominus, faciemus. et audiemus. Quod praepostere, et inordinate dictum est, praesignavit, futuros transgressores, et in hoc verbo mendaces. Scripsitque Moyses universos sermones Domini praeter Decalogum, et mane consurgens, aedificavit altare Domino, et duodecim titulos per duodecim tribus Israel forsan duodecim altaria, titulos dixit. Vel potius unum ex duodecim lapidibus, et in singulis singula nomina filiorum Israel scripsit, quasi titulus tribuum duodecim, misitque juvenes, scilicet Nadab, et Abiud, qui futuri erant sacerdotes, et immolaverunt Domino pacifica duodecim vitulos. Tulitque Moyses mediam partem sanguinis, et misit in crateres, vasa, scilicet, viminea cum ansis, a cratin, quod est contexere dicta, reliquum sanguinem fudit super altare, legitque volumen foederis audiente populo. Qui dixerunt. Omnia quae locutus est Dominus, faciemus. Ipse vero, sumptum sanguinem, respersit in populum, et ait: Hic est sanguis foederis, quod pepigit Dominus vobiscum. Quasi diceret: Sic peribit vita ejus, et sanguis ejus fundetur, qui violabit foedus hoc, id est pactum inter vos et Dominum. Sane hoc signum, ad confirmationem foederis hujus, habuerunt a gentilibus, qui, porcam foederis foede laniantes, sic confirmabant foede laniandum foederis violatorem. Tamen et aliud signum foederis terribilius habuerunt Judaei ex se, scilicet effusionem aquae, quod fecit Josue, et Samuel, quia sicut aqua tota funditur, ita quod nil remanet in vase, quod non alii liquores, et etiam ipsa perit fusa in terram, sic penitus cum stirpe sua periret, qui solveret foedus.